- UPUPA
- UPUPAAeschylo πετραῖος ὄρνις, saxatilis avis, aut gallina, graecorum vulgo hodie ἀγριοκόκορος, ut Hesychio ἀλεκτρύων ἄγριος, gallus silvestris, et Hebr. duchiphath, ubi alludunt ad dic et cheph, quorum illud Arabice gallum, hoc Hebraeis et Syris petram notat; vel quasi gallus ominosus aut auguralis: ratione scil. cristae gallus dicitur, quamvis illa in gallo ex cartilagine, in upupa ex plumis constet; silvestris vero, quod in montium iugis et praeruptis rupium silvarumque recessibus, commorari soleat. Alias avis est tam portentosa, ut eâ visâ nemo non obstupescat: quippe----- ----- cui stant in vertice cristae.Prominet immodicum praelonga cuspide rostrum,Nomen epops volucri, facies armata videtur.Ovid. l. 6. Met. fab. 7. v. 672. Unde Philocles, Aeschyli ex sorore nepos, Comicus Poeta, quod capite sic acutô et fastigiatô esset, upupae cognomen tulit, teste Suidâ. Sed et eadem avis auguralis Hebraice dicta videatur, quod illi, Magorum et Augurum veteri superstitione, inter oscines locum vel praecipuum fuisse nonnulli scribunt, inter quos Damit inprimis c. De upupae propriis, et Alkazuinius, Scriptores Arabes, videndi. Iudaei quoque, qui inter alia, ab ea Salomovi oblatum samir, i. e. vermiculum, cuius virtute fissi fuerint templi lapides durissimi; eandemque ad Sabaeorum Reginam pro Salomone legationem obiisse, et fontes in ima tellure latentes huic revelâsse, fabulantur. Vide quoque supra Ababilo. Coetetum inter aves immundas in Vet. Test. habita, ut quae spurcissima est, et ex humano stercore nidum sibi comparat, ac rebus foetidissimis vescitur, Aristot. Histor. l. 9. c. 15. Aegyptiis tamen in veneratione fuit, quos gratum indicantes animum upupam pinxisse, scribit Horapollo, l. 1. c. 52. διότι τοῦτο μόνον τῶ ἀλόγων ζώων, ἐπειδὰν ὑπὸ τῶ ὀρνέων εντραφῇ, γηράτασιν αὐτοῖς την` αὐ την` ἀποδίδωσι χάριν. Propterea quod solum hoc ex mutis animantibus, postquam a parentibus educatum est, iisdem seniô confectis parem refert gratiam. Unde et Aelianus upupas πρὸς τοὺς γειναμεν´ους ἐυσεβεῖς, erga parentes pias, vocat, l. 10. Histor. c. 16. Imo et Indorum Reges amores et delitias suas Upupam facere, hanc manibus gestare, eâ se oblectare et nativam eius venustatem summâ admiratione frequenter intuentes, magnam inde laetitiam voluptatemque capere consuevisse, legas apud eundem, l. 16. c. 5. Hodieque Mahometanis in veneratione, vide supra Rana. Quod vero Aristoteles upupam in aliam avem mutari adeoque cum cuculo, mutatâ pro tempore formâ et colore, eandem esse credidit, ex Aeschylo habet, inde deceptô, quod cuculus vere procedit, aestate discedit, quô tempore upupa apparere incipit. Versus Aeschyli sunt,Τοῦτον δ᾿ ἐπόπτην Ε῎ποπα τῶ αὐτοῦ κακῶνΠεποικίλωκε κακοδηλώσας ἔχειΘράςςῃ πτερωτὸν ὄρνιν εν παντευχίᾳ.Ubi eleganter πτερωτὸν ὄρνιν εν Θράςςῃ παντευχίᾳ upupam vocat, propter plumarum varietatem, quae vesti Thraciae comparatur, variis pictae liciis: Sed et notis compuncti Thraces et varias vestes gerebant. Upupa quoque cristam habet in capite, contrahens cam subrigensque per longitudinem capitis, Plin. l. 10. c. 29. qualem gerebant in galeis οἱ πελταςταὶ Θρᾶκες, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 238. et 239. Nomen quod attinet Graecum Latinumque, ut aliorum originationes omittam, Varro a voce propria avis deducit. Videtur enim epop vel upup semper ingeminare. Hinc in fabulis habetur, Tereum in upupam mutatum, clamâsse τοῦ; τοῦ; ubi? ubi? ut insequentes solent, cum Prognen et Philomelam insequeretur etc. Plura apud Sam. Bochartum, Hieroz. part. prior. l. 2. c. 31. totô, uti de instrumento fossorio, a similitudine avis huius, upupa itidem dicto, supra voce Obpopa, it. Pica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.